- RUTELLUM
- RUTELLUMlignum dictum est, quô cum ulus mensurae deruitur; aliter Rutlus, ex Rutulus, Graecis ἀποψήκτιον, uti exponitur in veter. Glossario. Regula nempe lignea, quâ cumulum mensurae frumentarii ruebant vel deruebant et exaequabant. Α᾿πόμακτρον Graeci etiam vocant, et ῥύχανον, et ςκυτάλαν, et ςκυταλίδα et ἀπορακτήριον: recentiores quoque ῥίγλαν, h. e. regulam, ἀποριγλῷν, apud Hesychium, regulâ mensurae cumulum deruere; et modio exaequare. Meminit et Lucillius.Frumentarius hic modium secum, atque rutellum,Adfert.Ad cuiusmodi regularum similitudinem, rutulos Calpurnius vocat repagula versatilia et cardines cavearum, quae in Romanorum Amphitheatris vertendo bestias adsilientes excutiebant; uti diximus supra, invoce Repagula. Vide Salmas. ad Flavium Vopisc. in Probo. c. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.